previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus; [2] secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se 1naturae est ferventioris et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere 2si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat: nec solum ea res maiorem faciet 3proventum. 4 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 196] sed etiam saporem et odorem vini 13pomorumque [3] reddit meliorem. Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores,14 [4] dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit 15ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum 16est, mox ceterorum iumentorum17armentorumque. Deterrimum [5] ex omnibus suillum habetur. Quin etiam satis proficit 18cineris et favillae,19frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est [6] rustici eo quoque loco defici stercore. Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis 20compitisque 21congesta colligere, licet filicem 22sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 [p. 198] cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum con-gerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam 33 [7] latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;34sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque 35reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum con-cavum egerenda36et adsiduo humore37satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus [8] immixta putrescant. Aestivis deinde mensibus non aliter ac si repastines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo facilius putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et 38 39 40 41 42 [p. 200] aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt. [8] Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse 43maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res 44aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.

1

2

3

4 etiam Ald., Gesn., Schn.

5 non omnes sares SA.

6 stercoris genera R.

7 praecipua R pauci, et vulgo ante Schn.

8 arietis SA, Lundström.

9 autem S.

10 per se vulgo additur; om. codd. ei Schn.

11 veterescere Lundstrōm cum codd. vi videtur.

12 facit R aliquot, Ald., Gesn., Schn.

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

23 vitis SA.

24 aestiuus tempores A.

25 mandat A.

26 quae diximus ... caprinum om. SA.

27 ceterum dum in iumentorum SA.

28 proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A.

29 cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn.

30 et e viis om. R.

31 compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R.

32 felicem S1Aa, Lundström.

33

34

35

36

37

38 serpentum noxam Ald., Gesti.

39 separari R, Ald., Gesti., Schn.

40 quodque Ursinus, Schn.

41 egerenda R, Lundstrōm: erigenda SA, vett. edd.: congerenda vulgo.

42 adsiboum mores (more A) SA1. a I. 6. 21-22. b So Varro, R.R. I. 38. 3; Pliny, N.H. XVII. 57.

43

44

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: